monumenta.ch > Augustinus > sectio 4 > sectio 123

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 7, 122
{XXXVI} Gracchorum pater anguibus prehensis in domo, cum responderetur ipsum victurum alterius sexus interempto: immo vero, inquit, meum necate, Cornelia enim iuvenis est et parere adhuc potest. hoc erat uxori parcere et rei publicae consulere; idque mox consecutum est. M. Lepidus Appuleiae uxoris caritate post repudium obiit. P. Rutilius morbo levi impeditus nuntiata fratris repulsa in consulatus petitione ilico expiravit. P. Catienus Philotimus patronum adeo dilexit, ut heres omnibus bonis institutus in rogum eius se iaceret.